Spiritual Experiences (Odhner) n. 1862

Previous Number Next Number See English 

1862. Erant spiritus qui quoque fingere talem calorem volebant, et quidem {1} erat supra oculos, sed eum non percipere potui, nam scire mihi datum est, quod arte sua aliquem effingere, seu mentiri possint, sicut prius jucunditates [399], sed modo externum, absque origine ab internis, sed talis calor, quia mentitus, noxius est, estque tepidum quoddam, quod exspuendum [Apoc. III: 16]; dabatur mihi dicere, quod in tali calore, sicut in jucundo mentito vermes nascantur, nam putrescit. 1748, 7 April. @1 sic ms.; J.F.I. Tafel quidam substituit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church