1882. Expergefactus cum essem, loquutus sum cum spiritibus, de somnio, tam vivente, nam apparuerunt omnia sicut in vigilia, nec aliud potui putare; spiritus admirati, quia ii similiter putarant, quod nempe vigiles fuerint, et agnoscebant quidam suas personas, quas agerent; et mihi tunc dicebatur, quod tales appareant oculis quorundam, qui meliori vita sint, aliquoties, qui in externis sicut in theatralibus vixerunt: et autumabant, quod qui theatrales sunt, eamque vitam amant, et qui similes eis, nempe externae vitae homines, tales sint, quia externis hominis parum vitae inest, sic talibus post mortem. 1748, 9 April.