Spiritual Experiences (Odhner) n. 1886

Previous Number Next Number See English 

1886. De sphaera auditionis

Quidam angeli et spiritus, qui erant intus, per experientiam mihi ostendebant, qualis sit sphaera auditionis; nam dum prius loquutus sum cum spiritibus, audiverunt tam ii, qui intus fuerunt, quam qui extus, apertum erat omnibus, qui circa me sunt; sed tunc sentiebam quendam attractum, cumprimis extrorsum, quod mihi dictum fieri a spiritibus {1} supra me, et circum me, ut percipiant omnia, quae cogitarem, et quae loquerer, erat sic communicatio aperta, et sentita attractio, et quidem cum sensu quandoque doloris; nunc autem ab angelis et spiritibus in me attractio fiebat, sic introrsum, non autem extrorsum, quo nulla talis relaxatio ut prius, quod mihi sentire manifeste dabatur, inde nulla auditio aut perceptio, quid loquerer et quid cogitarem, spiritibus supra seu extra me; inde conquesti sunt, et fassi, quod nunc primum nihil perciperent et audirent, scirent modo quod loquutus sim cum iis qui intus: inde concludi potest, quomodo se sphaera auditionis habeat, tum quoque quod ii qui extra hominem maximum sunt, non possint percipere ea, quae percipiunt ii, qui intra sunt. @1 ms. spiritus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church