Spiritual Experiences (Odhner) n. 1905

Previous Number Next Number See English 

1905. Qualis reflexio spirituum et angelorum, et qualium, indefinitum est dicere, nam absque reflexione nulla vita.

1905a. Per reflexiones datas etiam spiritus per me viderunt, quod saepius fassi; quoties mihi datum est, ut reflecterent ad objecta, tunc fassi sunt se videre ea, et praeterea non, similiter ac fit penes hominem, ideo quia homines non credunt se regi per spiritus, non dari iis potest talis reflexio, quare spiritus nec per hominem vident, sed modo sciunt ex interioribus ejus: hoc saepius mihi ostensum: sic ut spiritus singula objecta videre potuerint quae in mundo, et quae in imaginatione, et quae in cogitatione: dum aperta sic est janua seu mens versus coelum, tunc datur quoque continua quaedam reflexio, inde communicatio spirituum cum homine, et inde sciunt, quod non homines sint, apud quos sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church