Spiritual Experiences (Odhner) n. 1913

Previous Number Next Number See English 

1913. Quod ferae multorum pedum, ut insecta talia, significent diabolos insaniores

Quum in coelo aliquem spiritum inspiciunt, ut si loquatur, vel cogitet, tunc iis datur scire interiora eorum, quae cogitat aut loquitur, ut illico sciant qualis est {1}; in qualibet ejus cogitatione, imago quaedam ejus repraesentatur, quae in coelo patet, sed in mundo spirituum non ita, nam ii solum ea quae ex cogitationum et loquelae serie fluunt, cognoscunt; ac praeterea etiam ex ideis aut vocibus, num apertae sint vel clausae, aliisque indiciis, quibus {2} a Domino eis datur scire, qualis spiritus est. @1 ms. ejus$ @2 ms. quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church