Spiritual Experiences (Odhner) n. 1926

Previous Number Next Number See English 

1926. Cum datur a Domino, angelis influere in ideas, tunc talis jucunditas est, omnium, et talis plenitudo jucunditatum, ut nusquam edici possit vel minimum ejus; quod quoque saepissime observavi, sed experientias multifarias, ne unam quidem exprimere possum, tam quia exprimi nequit verbis, quam quia incredibilia, non enim penetrant in ideas corporeas seu sensuales, sed iis sunt sicut nihili, aut umbrae quibus nihil videtur {1}. 1748, 10 Maj. @1 J.F.I. Tafel quaeque nihil habentur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church