Spiritual Experiences (Odhner) n. 1928

Previous Number Next Number See English 

1928. Quod ab homine excitentur spiritus similis qualitatis et affectionis, in qua homo est

Quod status hominis mutentur indies, qualibet hora, imo quovis minuto, constat; quare perplures sunt status intellectus et status affectionis; praeter quod in quovis homine dominetur aliquid; in quemcunque statum homo labitur vel venit, spiritus, apud quos talis passio dominans in vita eorum fuit, correspondent, et cooperantur, sic non iidem {a}, sed perplures, et omnes ii putant se esse hominem, apud me quod essent praesentes; quod ita se res habeat per experientiam hodie datum est sccre, cum observarem status mutationes, et simul loquelas spirituum, qui corresponderunt, cum quibus loquutus sum, qui fassi quod ii fuerint, et indignati, quod tales, nam sic agnoscebant se. @a intellexerim sic non [semper] iidem [spiritus]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church