1950. Quales critici in altera vita
{1} Qui in vita corporis non sensui verborum sed verbis multum et plurimum incubuerunt, sic qui operam dederunt arti criticae, quorum plures quoque in translatione scripturae sacrae laborarunt, apud me fuerunt; sed fateri possum, quod cum ii adessent, omnia quaecunque scriberentur, et cogitarentur, tam obscura et confusa essent, ut vix quicquam intelligere potuissem, imo tenebatur cogitatio quasi in carcere, quia solum determinabant omnem cogitationem ad voces, abstrahendo eam a sensu verborum; sic ut perquam me fatigassent, usque ad indignationem, cum tamen sic sapientiores aliis se putarent; cum tamen alii ex infima plebe, et ex infantibus multo sapientiores essent, ac sapientius intelligerent sensus, sic qualis est eruditio seu sapientia humana inde constat, quod multo inferior sit sapientia infimae plebis, et pueruli, nam clauserunt ii viam ad interiora. @ 1 1949 apparet conformiter indicio auctoris post 1947$