Spiritual Experiences (Odhner) n. 1961

Previous Number Next Number See English 

1961. {1} # # Hoc mirabile, nec intelligitur, a permultis, est ut paradoxon, quod cum coelum Domini inspicit in malum, quod sic crucietur, hoc est, cum Dominus praesentia Ipsius adest, quod tunc ita angantur et crucientur, et sicut Moses dixit, Num. X: 35 {2}, quod "dispergantur hostes, ac fugiant osores a faciebus Ipsius"; cum tamen nihil usquam mali adfert, nec nisi bonum, et quod clementissimum est; inde constare potest, quod homo seu spiritus in causa mali, cruciatus ac mortis sui sit. 1748, 15 Maj. @1 conformiter auctoris indicio 1961 huc transponimus$ @2 ms. 36$

Quid folium ficus, quo cinxit se Adamus [Gen. III: 7]

1960. Cum spiritibus loquutus sum {1} de folio ficus, quo se Adamus cinxit, et confirmatum, quod significaret naturales cognitiones, seu fidem rationalem, aut intellectualem, sub qua nuditates seu amores spurci, qui tali folio contegerentur. 1748, 14 Maj. @1 ms. est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church