Spiritual Experiences (Odhner) n. 1968

Previous Number Next Number See English 

1968. Tum dein, quod veritates naturales sint vasa, in quibus spirituales veritates contineri queant, nisi enim vasa seu causae instrumentales conveniant, non possunt causae {1} principales iis applicari, sicuu ex multis constare potest, ex continentibus totius corporis, ut nisi vasa sanguinea cum eorum membranis prorsus concordarent naturae sanguinis, qui continetur in iis, non posset sanguis in iis esse, minus secundum naturam ac indolem suam agere, seu agi; ita nisi sanguinis globuli tales essent, non potuissent spiritus {a} et spirituum vita in iis secundum omnem suam naturam et indolem esse, et vivere, sic in omnibus caeteris, in triplici regno, et in mundo. 1748, 16 Maj. @1 ms. causa$ @a h.e. spiritus [animales]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church