Spiritual Experiences (Odhner) n. 1970

Previous Number Next Number See English 

1970. Quod veritates nec apprehendi queant, quare inter hypotheses rejiciuntur, sicut modo unum, quod vix aliquis crederet, cum tamen est veritas naturalis: quod minimum cogitationis et affectionis, afficiat omnia principia organica cerebri, quae fibrillis praefixa sunt, nempe substantias corticales, et quia principia [afficit], etiam omnia fibrarum ex principiis oriundarum, quae myriades myriadum sunt, ita totum corpus, et quod [inter] myriades istas {1}, nulla substantia corticalis, et nulla fibra, nec ullum punctum fibrae, sit prorsus simile alteri, sed quod continua varietas, et quod sic universum cerebrum, et totum corpus, cum tot innumerabilibus varietatibus modo unicum momentum subtilissimum cogitationis nostrae constituat, quod putamus esse infinitae subtilitatis, et tamen ex innumerabilibus varietatibus persuasionis et affectionis in unoquovis minimo puncto cogitationis [consistit] {2}: quisnam haec crederet? cum tamen veritas mere naturalis est, et demonstrabilis tam ex philosophia cognita, quam ab experientiis. 1748, 16 Maj. @1 ms. istae$ @2 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church