Spiritual Experiences (Odhner) n. 1974

Previous Number Next Number See English 

1974. Quid "vespera et mane," [dictum] quod in omnibus generationis {1} tam in communi quam in particulari, incipiatur a vespera, et tendat ad mane, sicut in communi, qui regenerantur, eorum vespera est miseria, tentationes, desperationes, sed ab iis venitur ad mane; in singulis similiter, nam in omnibus regenerationis {2} inchoatur a malis, quae vertuntur in bonum; et memorabile est, quod spiritus mali incipiant ex suis phantasiis et cupiditatibus excitare hominem, et quod ea vertantur in bonum, diversimode {3}, quod a diutina et 3 annorum experientia notum mihi factum est, hoc est vespera et mane,'' ita in singularissimis; inde non solum regeneratio, sed etiam perceptio bonitatum. 1748, 16 Maj. @1 fortasse in regenerationis emendandum; vide annotationem mox infra$ @2 in ms. generationis (erronee ge-generationis ob folii versionem) in regenerationis emendatum$ @3 ms. diversisimode$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church