1976. De nefanda communione
{1} Quaedam ad me venerunt, ut reor, non ita pridem ex vita corporis, nam nesciebant adhuc quod in altera vita essent, sed cum iis ostenderetur, tunc potuerunt rescire, apparebant primum sicut quod essent bonae, nam talem animum praeferebant, sed cum recesserunt, audivi ab aliis, quod essent nefandae, et quidem inter tales, qui putant communem conjunctionem faeminarum et virorum esse non solum licitam, sed etiam sanctam, dicentes quod in peccatis nati sint, et quod a simili abstinere nequirent, quare aliis conjungi, quam talibus, quae idem confitentur, putant immundum, imo conjugium vituperabant, quia non sanctum {2}, immo repraesentabant conjugia sicut immunda; quod tales sint in societatibus humanis, mihi dicebatur, qui et quae sic communionem habent, absque fine conjugii, amoris conjugialis et prolis, solum lasciviae causa, quam dicebant vitam jucundissimam a pueritia sic vixisse. @1 1975 deest$ @2 ms. sancte ut apparet$