Spiritual Experiences (Odhner) n. 223

Previous Number Next Number See English 

223. Quod omnia et singula, quae in intimo et intimiori coelo perveniunt ad interius et exterius, ubi infernales genii, convertantur in malum

Per multum temporis et nunc per annum quod excedit, frequentissime et quidem quotidie expertus sum, quod paene omnia quae ex intimiori coelo venirent, quae etiam percipere ex misericordia Dei Messiae datum erat, ea verterentur in contrarium, et sic in malum, quod etiam diu miratus, quomodo ita subito invenire possent ea opposita et contraria; sed tandem datum est mihi intelligere, quod genii isti, qui hodie adhuc ultimum coelum incolunt, seu ibi volitant, cumprimis qui infernum, convertant in contrarium sic in respondens malum id quod bonum, sicut in falsum, quod proprium est ultimi coeli, quod verum; imo tam subito et sollerter, ut non potuissem non mirari, imo etiam percipere mihi datum est, quod etiam ignorarent quid ageretur in intimiori coelo, sed usque perverteretur in contrarium, sic ut esset ibi quasi conversio omnium bonorum in malum, sicut est interioris coeli, verorum in falsum: sicut {1} hodie accidit, quum legerem "Chaldaeos," {2} subito verterunt in "Judaeos," quod contrarium erat. 1747, die 27 {3} Oct. st. v. @1 ms. falsum. 1747, d sicut$ @2 fortasse Es. XLIII, XLVII vel XLVIII$ @3 in ms. 20 in 27 emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church