Spiritual Experiences (Odhner) n. 237

Previous Number Next Number See English 

237. Quod uni cogitationi humanae myriades affectionum ac similium insint. De Cherubis

In tacita loquela cum coelestibus hodie eram, et mihi clare ad intellectum comprehendendum dabatur, quod in una cogitatione humana, concurrant myriadum myriades influentiae a coelis; in cogitationes, quae vanae sunt et terrestres, [influentiae] spirituum {1} seu eorum qui in tertio {2} coelo sunt concurrunt, at [in eas] quae spirituales et coelestes sunt, concurrunt {3} angelorum, sic ut per spiritus et per angelos disponat Deus Messias cogitationes humanas, cum indefinita varietate; quare cogitationes spirituales et coelestes, quae veritates fidei in se comprehendunt, afficiunt totum coelum angelicum, dum Deus Messias ita disponit. @1 ms. terrestres spirituum$ @2 h.e. ultimo$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. concurrant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church