247. Quorundam summa crudelitas, qui tamen ore praeferunt misericordiam et sanctum {1}
Crudelissimum quoddam hac nocte mihi {2} repraesentatum, quod unusquisque horreret, si modo aliquam ideam ejus perciperet {3}, quare oculis et auribus etiam castis parcere velim, ea referendo; clamabant misericordiam Dei Messiae, quam sibi solis vindicabant, ex causa admodum levi, quam iis quoque explicui, in ipsam enim innocentiam vindictae causa, manum crudelissimam inferre videbantur sed modo spirituum, qui putant id existere, quod phantasi. capiunt, ita prorsus oppositum misericordiae actum exercebant {4}, sed num iis aliqua misericordia, et charitas, quisque judicare potest, quum contrarium actum ex semet exercebant, solum vindictae causa in innocentiam, non ii malitias, ex fine bono. @1 ms. forte sancta$ @2 ms. mih$ @3 ms. percipereet$ @4 ms exerceebant$