2507. Tales quoque nihil curant quod spirituale et Divinum est, quod quoque ab experientia scire dabatur, nam remittebatur iis aliquantisper dum memoraretur Deus, illico percipiebatur, quod nullam curam ejus haberent, sic ut nihil minus quam Deum, cogitent, quia {2} in externis solum, inque voluptatibus separatis ab internis. 1748, 3 Julius {1}. @1 in ms. Junius in Julius emendatum$ @2 ms. cogitent; quia$