Spiritual Experiences (Odhner) n. 2511

Previous Number Next Number See English 

2511. Praeterea quod in regno vegetabili nihil detur quod non formatum sit ad usum, et quidem multiplicem, sic ab usu, nempe ad nutritionem animalium et generis humani, sic ad omnem eorum nutritionem, et quidem ita ut nihil deficiat, cumque mentem tenerem in videndo usum, scilicet quod [haec] creata sint in usum pro animalibus et homine, ut constare potest cuivis ex multa experientia, cui animal--quid {1} praestet in nutritione, quid in odore, quid in medicina, et tota series usuum dum sub contemplationem venit--

(2512.) tunc {2} in idea spirituali, quae eadem est ac angelica, videre mihi dabatur, quod uuui nihil materiale inesse possit, cum tamen usus formaverit ea, quia secundum usum omnia et singula, cumque usui quasi formanti, nihil materiale inest, ex idea spirituali constitit, quod Divinum sit, quod formaverit, et quod absurdum sit cogitare, quod naturale, nam naturale a materiali non distingui potest: sicut calor, humor, ros, pluvia, quae naturalia sunt, at vero de usu nihil tale concipi potest. 1748, 3 Julius. @1 ms. animalis (sic!), quid$ @2 ms. venit, tunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church