Spiritual Experiences (Odhner) n. 252

Previous Number Next Number See English 

252. Et mirabile est, quod homo nondum observaverit rite, quod omnia quae ab homine artificialiter existunt sit {1} quodcunque sit, sicut imagines, picturae, et innumera alia-ea {2} in extimis apparent pulchra, imo aestimantur multo pretio, cum tamen eadem intus sint ita disposita, ut luti ac coeni instar sit, modo visus ocularis superficiem admiratur, at vero ea, quae crescunt ex seminibus, ab interno incipiunt, et ad externa adolescunt seu veniunt, ea non solum pulchra sunt visu, sed etiam quo intimius lustrantur, eo sunt pulchriora {3}; similiter in hominis vita, quae ab externis incipiunt, ita quae ab homine proficiscuntur, comparantur artificialibus, quorum externam faciem aestimant et admirantur, sed interna prorsus nauci sunt, at quae a Deo Messia, ab intimis formantur, ea assimilanda sunt iis in natura, quae ab eorum intimis pulchra sunt: hoc nunc est quod Deus Messias dicit, quod omne {4} magnificentiae Salomonis ne minimo lilio aequiparari potest, quod tamen contemnitur [Matth. VI: 28-30, Luc. XII: 27-28]. 1747, d. 15 Nov. st. v. @1 ms. existit (sic!), sit; J.F.I. Tafel existunt pro existit substituit$ @2 ms. alia, ea$ @3 ms. pulchrioa$ @4 in ms. omnis in omne emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church