Spiritual Experiences (Odhner) n. 2523

Previous Number Next Number See English 

2523. Quod scientiae non rejiciendae, et quod simile sit ac voluptates, quae nec rejiciuntur, sed applicantur

Non ideo scientiae rejiciendae, quia insanire faciunt hominem {1}, dum ab iis sapere vult in spiritualibus et coelestibus, sic pervertunt et occoecant, at si per eas confirmantur veritates, tunc illuminant, quia homo in scientiis est: sicut nec voluptates quae animi et corporis rejiciendae, quia hominem perdunt, et occoecant, sed iis relinquitur frui ad usum, ut prius [2506-08], sic modo applicentur usibus, nam voluptates sunt vita corporis, quare etiam datae sunt usibus. 1748, 4 Julius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. hominum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church