Spiritual Experiences (Odhner) n. 2525

Previous Number Next Number See English 

2525. Quod porro ad has cogitationes pertinet, sunt quidam spiritus et animae, qui iis non gaudent, nec eas percipiunt, quia intra sphaeram eorum cogitationum; at sunt animae, quae illico dum in alteram vitam veniunt, animadvertunt, quod talis cogitatio quoque sit, et qui possint separare eam a cogitatione externa, seu vulgari et apparenti, et sunt ii in vita qui dolosi fuerunt, sicut ab experientia satis didici, praeter ab experientia quod draco eadem quoque gaudeat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church