Spiritual Experiences (Odhner) n. 2532

Previous Number Next Number See English 

2532. Exinde constare potest, quam infelices fiunt ii post mortem, qui dolosi sunt, et dolis assuefacti, nam doli sunt qui interiorem hanc sphaeram occupant, nam ii projiciuntur prorsus a sphaera spirituum interiorum, sic a mundo spirituum, et reservantur alibi; ii multo diutius cum doloribus et cruciatibus diutioribus torquentur, et apud eos tandem multo minus remanet, nam antequam doli exstirpati sunt, qui intrarunt naturalem eorum indolem, et composuerunt, longum est tempus cum cruciatu, nam antequam ea sunt vastata, interior homo operari nequit, sunt enim intermedia inter interiorem hominem, et exteriorem, priusque {a} intermedia sunt aptata, non potest per interiorem eorum operatio fieri. @a intellexerim et priusquam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church