Spiritual Experiences (Odhner) n. 256

Previous Number Next Number See English 

256. Quod fides in Deum Messiam conjungit intima cum extimis

Cum essem in sphaera cherubina [vide 255], tunc scire mihi datum, quod ii qui ibi sunt angeli, non sciant, quid in coelo ultimo peragitur, nisi communicatur, per misericordiam Dei Messiae, ac per Ipsius Dei Messia praesentiam per fidem, cum iis, ut sic cognoscere et percipere possent, quod etiam mihi scire ex misericordia De Messiae concedebatur: quin dum {1} in Solum Deum Messiam intuitum internum figerem, tunc inde mihi dicebatur, quod sic nihil scirent, quid perageretur in sphaera infra eos, et quid cogitarem, quare fides in Deum Messiam ab Ipso per intimum et intimius coelum, in homini sphaeram, est quae conjungit et consociat omnia Supremo, usque ad infima; absque fide in Deum Messiam forent interiora abrupta ab intimioribus, et sic perirent 1747, die 20 Nov. st. v. @1 h.e. nisi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church