2585. Quod in mundo spirituali status sint, qui ignotissimi hominibus
Aliquos status hodie experiri mihi datum, sicut etiam prius aliquos, qui prorsus ignoti sunt hominibus, et quidem plures eorum ineffabiles, sique aliquis idea per voces formari tentaretur, usque tamen prorsus inintelligibiles {1}, proinde incredibiles [essent], sic ut solum ex scientifico vero formari possit integer status affectionis, in quo vel {a} affectio regnat, et plus aut minus verum, imo nec similes status iis possunt communicari, qui non in veritate rerum naturalium, et in veritate rerum spiritualium sunt; quod hi status sint cum indefinita varietate, inde quoque constare potest. @1 ms. intellegiles$ @a = vel in quo$
2585a. Cum tales status ineffabiles, et nusquam intelligibiles delitiarum, dentur in mundo spirituali interiori, quid {1} non in coelo interiori, ex quo tales status proximam suam originem habent, et ibi unusquisque est cum indefinita varietate? nam minimum in mundo spirituali, quod sicut unum apparet, in gradu interiori ex indefinitate talium, existit, imo quaelibet varietas suam indefinitatem habet. @1 ms. interiori; quid$