Spiritual Experiences (Odhner) n. 2615

Previous Number Next Number See English 

2615. In vigilia, cum nempe, ut dictum, expergefactus eram, visa mihi erat tonna quaedam, seu vas trituratorium sicut ubi triturantur olera {1}, cui astitit vir quidam, cum instrumento, qui {2} in tonnam istam compingebat humanam carnem, sic ut compingeret homines in tonna ista, cruciando eos, et sic occidendo, injiciendo in tonnam homines, et sic percutiendo, sicut solent olera, quae maceranda; hoc faciebat vir cum magna jucunditate, cujus jucunditas per communicationis modum, qui fit in mundo spirituali, translata, ut scirem, quod cum maxima jucunditate tale facinus faceret; haec erat oppositum, seu jucunditas infernalis, quae quia opposita priori {3} seu coelesti, canis apparebat, ut prorsus discriminarentur, nec quicquam commune, seu communicationis haberent. @1 interlineale supra verba cui...instrumento$ @2 ms. instrumento qui$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. priora$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church