2640. Quod per limas ibid. [intelligitur], sunt lati (bacrar {a}) quibus perfodiunt homines, et quidem pectoralem {1} ejus partem: haec tria genera instrumentorum sunt, quibus sibi uti cum maxima jucunditate videntur infernales, [per] quos edoctu {2}s David, cum in crudelitate sua fuit, inde qualis fuerit constare potest: et quod psalmos ejus attinet, is non loquutus minimam vocem, sed spiritus Domini per eum, quia rex, et talis, sed quicquid de Messia ibi, et Ipsius regno, ad semet adplicuerat; nam qualis quisque est, taliter sentit. @1 ms. pectorem ut apparet$ @2 J.F.I. Tafel: "legerim per quos edoctus$ @a = terebrae (vox suecica)$