Spiritual Experiences (Odhner) n. 2646

Previous Number Next Number See English 

2646. Quod homo et spiritus nihil prorsus boni ex semet possint agere, sed quod prorsus videantur sibi agere

Hac nocte passim in statu medio inter vigiliam et somnum, passim in vigiliae cujusdam statu, percipiebam quod quidam probi, ad regionem calcanei sinistri pedis, summo studio formare sibi vellent candelabrum cum suis cannis et lucernis, in honorem Domini, et appercipiebam {1} ego, per unam alteramque horam, quantum laborabant, et quidem opinantes, quod ex semet, et quod sic invenirent unam cannam post alteram, et sic magnificum candelabrum efficerent. Ego in visione, manifeste (2647.) appercipiebam, quod nihil usquam invenire possent ex semet, et quod ii opinati sint quod prorsus ex semet, nam quod eorum erat, manifeste appercipiebam quod nihil esset, et hoc ii non sciebant: tandem post 2 vel 3 vel 4 horas, dicebant quod nunc candelabrum suum formaverint quod obscure mihi visum, erat elegans, cum suis lucernis et floribus, et tunc {2} loquutus cum iis, et dicebam, quod nihil usquam ex semet invenerint, nec formaverint, sed quod Dominus pro iis formaverit, quod vix credere primum potuerunt, quia adhuc in ea opinione erant, quod ii suomet studio performaverint, at tandem cum iis idea spirituali repraesentaretur, quod tale apperceperim, et quod sic illud pro certo confirmare possem, tunc fassi, quod opinati se omne effecisse, sed fassi, dein, quod Dominus omnia et singula. @1 ms. apperciebam$ @2 J.F.I. Tafel tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church