265. Quod spiritus transferantur in intimiores coelos, fiantque angeli
Hodie animadvertere mihi concedebatur, quod spiritus, angeli existant, et quod transferantur in intimiores coelos, et sic quasi a spiritibus dispareant, nam non loquuntur postea, sicut prius, nisi per spiritus, qui iis inserviunt, quos regunt; quod cum perceperunt spiritus, indignati sunt. 1747, die 23 Nov. st. v.