Spiritual Experiences (Odhner) n. 2652

Previous Number Next Number See English 

2652. Qui aliquo modo mereri velint coelum, quod se elongent a coelo

Cum spiritibus in sermone fui, de iis qui mereri volunt gaudium coeleste seu coelum, per pietatem, nempe per preces, per dona ad pauperes, et humiliationem ex semet, per abnegationem mundi ex semet, et per similia, per quae opinatur homo, quandoque in simplicitate, quod sic mereatur coelum; sicut etiam per id quod aliquid in vita corporis contribuerit ad Ecclesiae Domini incrementum; et hoc tribuit sibi ut meritum--talium {1} sunt genera et species, multiplices--tunc {2} cum in sermone cum spiritibus eram, idea spirituali quoque percepi, quod quo {3} magis quis putat se per talia mereri coelum, sic accedere ad coelum, quod eo magis se elonget a coelo, quia sibi tribuit, et derogat (2653.) Domino, meritum, et sibi tribuit fidem, charitatem, et bonitatem operum, et Domino denegat, ideo se, quo magis id facit, eo magis se elongat; quod veritas est confirmata, et pluribus confirmari potest, ab iis, in altera vita, sic etenim interponunt sibi quasi fauces inter binos montes, sic ut [talis] transire [nequeat] {4} in alterum montem, nisi praeceps cadat in fauces, vel sicut mare intermedium, in quod se praecipitat naufragus, si in coelum sic transire velit, quare retrogredi debet, et per aliam viam ducitur a Domino. 1748, 19 Julius. @1 ms. meritum, talium$ @2 ms. multiplices, tunc ubi J.F.I. Tafel tum pro tunc legit$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. quod$ @4 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church