Spiritual Experiences (Odhner) n. 2657

Previous Number Next Number See English 

2657. Nec quicquam nocet aut obstat, quod vocaverint eum "Virum Dei," et "sanctum," eumque venerati sunt, cum non aliud sciverint, tametsi a vita ejus scire id possint; non magis nocuit, quam si quis pauperi, qui latro est, dat eleemosynam, cum nescit quod latro, usque misericordia est, et similis finis, ac si dedisset eleemosynam probo; quodque eum ita appellaverint, etiam ob repraesentationem Domini per eum, sicut per ejus posteros reges, concessum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church