2674. Putabant usque quod aliquid vitae inesset, quia vivunt et quidem in jucunditate, et sic quod vitam a se habeant, quia talis vita eorum est: sed respondere iis dabatur, quod vita quae inibi est, non est eorum, sed est facultas, quod ratiocinari possint, ac intelligere quid verum et bonum, quod homini datum prae bestiis est, et sic audit proprie humanum. Haec facultas, nempe intelligendi verum et bonum, est ex qua tale eorum fumeum igneum trahit vitam suam. 1748, 24 Julius.