2685. Ita omnia genera, et omnes species spirituum suas sphaeras habent, intra quas non nisi quam similes intrare possunt, et sphaerarum varietates, et earum discrimina talia sunt, ut distinguantur a se mutuo, sic ut intrare unae in alteras nequeant, nec confundi, Domino Solo universaliter et singulariter tenente omnes in suo ordine, tam sphaeras inter se, quam eos qui intra sphaeras sunt, distinguitque omnes non solum secundum sphaeras exteriores tales, sed etiam secundum interiores eorum, ex quibus correspondent sphaeris in coelo. 1748, 26 Julius.