2687. Quare caveant sibi, quibus datur cum spiritibus loqui, ne inducantur credere quod ii sint, quos se dicunt esse, et sic persuadeant, quod mortui illi, sicut dicere solent, tametsi vivant: qui enim in genere et in specie similes sunt, quoad animum et mores, similiter se gerunt, cum omni similitudine, desumta ex cognitione hominis, apud quem sunt: quod adhuc constare potest ab eo, quod tales spiritus in genere associentur iis, qui similes ei sunt, et cum apud eum, non sciant aliter, quam quod iidem sunt. 1748, 26 Julius.