Spiritual Experiences (Odhner) n. 2689

Previous Number Next Number See English 

2689. Idea spirituali videre dabatur, quod cum a Domino Solo omnia tenentur in ordine, sic ut universus homo, maximus, hoc est, omnes angeli et spiritus boni, in ordine sunt, tunc quicquid contranititur {1}, redigitur usque in ordinem, nam contra universi ordinem nullus conniti potest, quare qui in ordine, hoc est, in veritate aut fide, non potest violari a malis, quia Dominus eum tutatur. 1748, 26 Julius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. contranitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church