2694. Videtur significare sensum literalem Verbi; quod ad sinistrum falsitates, quod postea ad dextrum cupiditates, praeterea nihil scio. 1748, 26 Julius media nocte, inter 26 et 27 Julius. Quod sensus literalis caute tractandus, ex iis potest aliquantum deduci, quod multi, qui innocentes sunt, in illo sanctitatem ponant, et [illi] credant; idem per luctum Davidis super Absalomum [II Sam. XVIII: 33] significari videtur; sed ne recederet omnis Israel ab eo, coactus est a Joabo exire ad portam [XIX: 7-8].