Spiritual Experiences (Odhner) n. 2696

Previous Number Next Number See English 

2696. De idea interiori spirituali et angelica

Ostensum mihi est, quid idea spirituum interiorum, tum quid angelorum interiorum, et hoc quidem saepius, sed ut ad perceptionem meam et captum venirent, in somnis, et in vigiliis matutinis, in his continuatis quoque a somnio, tunc enim mens a corpore magis est separata, idea spirituum interiorum est inexpressibilis quoque, sed usque intelligibilis iis, qui separati a mundo sunt, cum vivunt in corpore, nam intelligibilis spiritibus, qui in tali idea sunt; ut modo ejus notio percipiatur, sicut mihi ostensum, ut si conjungatur in idea, quid {a} petra significat, in vario suo sensu, qui varius sensus non exprimi paucis potest, et quid {a} sacerdos, in sensu inferiori, sic concipitur cum sua varietate [id] quod forte in sensu spirituali, et sic porro, idea haec diffundit se, et applicatur subjecto, quod nunc fuit sacerdos, cum sua varietate, quae inexpressibilis. @a ex indice ad Idea: omnia quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church