Spiritual Experiences (Odhner) n. 2701

Previous Number Next Number See English 

2701. De veritatibus philosophicis et naturalibus, quibus[nam] inserviant in confirmandis spiritualibus

In somnio mihi visus ager, qui plenus erat gramine crasso et foecundo inserviente pro pabulo bestiis, sicut bovibus et equis, et simul in eodem agro, visa est messis matura, perquam densa, quae simul fuit cum gramine isto denso, et hoc erat ultra fluvium, et percepi quod fluvius vocaretur Euphrates (quasi in Russia); cumque {1} essem in visione somnii, in hoc agro ita sato, extra Euphratem, in cogitationem meam venit, quod utile foret, si omnes agri etiam in terra nostra simili gramine seminarentur {2} simul cum messe tritici vel hordei, sed in somnio mihi respondebatur, quod si in terra nostra (intra Euphratem), quod terra perderetur, at vero in terra ista trans Euphratem non ita: plura adhuc in somnio mihi visa, quorum non memini: cum evigilatus (2702.) essem, cogitabam quid ea significarent; tandem mihi aperiebatur, quod terra trans Euphratem, sint ii qui in naturalibus et philosophicis sunt, et volunt de spiritualibus et coelestibus confirmari inde, et quod aliter non credere possint, nam in talibus sunt, ac ita cogitant, cogitationes tales sunt gramen id copiosum, in quo triticum et hordeum nascebatur satis multa copia, ut usque vix appareret gramen, et in tali terra, quae est trans Euphratem, utile sit: at vero in terris, quae intra Euphratem, nempe apud eos, qui talia non curant, et usque credunt, imo amant, tale gramen, seu foenum pro eorum bestiis, non est utile, sicut philosophica et naturalia, sed terram eorum, hoc est, mentes eorum et cogitationes, perderent: haec a coelo explicata. 1748, 29 Julius. @1 ms. Euphrates; :mihi vid autum per (quasi in Russia) cumque$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. seminaretur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church