Spiritual Experiences (Odhner) n. 271

Previous Number Next Number See English 

271. Quod locus inferior damnationis frigidissimus sit, et quod miserabilis {1} eorum vita tunc fuerit

Illi qui in inferiori quodam loco fuerunt, fuerunt multi, qui in tali frigore sunt, ut videantur sibi calorem acquirere debere per laborem, et ligni sectiones; nam talis phantasia remanet, nec sciunt aliter, et putant non solum per laborem istum calefieri, sed etiam mereri salutem, frigus hoc comparatur frigori dentium; suntque ii, qui quoque repraesentantur per sectores lignorum [Deut. XXIX: 11, Jos. IX: 23-27]: quinam in frigidissimo tali carcere tenentur, concludere licet ab amoribus eorum in vita corporis, quod nempe tunc frigidi fuerint, nullo vero amore imbuti, sed modo corporis voluptatibus, quae sunt contrariae vero amori, inescati; ita quod fuerint ex gentium potius turba, inducere licet, de qua re non ita informatus sum, hi maxime laetati, quod in diem venirent, et lucem conspicerent, inde etiam sciri potest, quod in tenebris fuissent; quam miserabiles hae turbae sint, nemo describere potest. 1747, die 28 Nov. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. mirabilis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church