Spiritual Experiences (Odhner) n. 2717
2717.
Se habent etiam sicut in Atmosphaera, dum tempestate violenta rapitur, et {1} subvertit domos, sylvas, naves: tametsi interior atmosphaera, quae ejus natura est, quae redigit continuo in aequilibrium
exteriorem, quia tanta tempestas est, nihil tunc valet, usque successive, et clementer agendo, ad aequilibrium et quietem redigit: quod si non cuivis notum, usque multis et doctis mundi,
notum esse potest. 1748, 31 {2} Julius. Exinde constare quoque potest, si ex apparentiis externis concludat homo de internis, spiritualibus et coelestibus, quod tunc prorsus negare incipiat veritates
coelestes; aliter prorsus si ex veritatibus coelestibus. @1 legerim potius quae$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. 3$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church