2719. De culinario igne, continuatio
Tales de quibus prius scriptum [2711 - 12], venerunt, ubi societates spirituum erant, et ii dicebant, quod non potuissent subsistere, propter gravedinem foetoris, sic ut non potuissent vivere, nisi iis licuisset quasi aufugere, tales sunt ii, qui in igne culinario sunt, et sunt omnium pessimi et gravissimi in mundo, sic ut mundus vix subsistere possit, si tales multiplicarentur, imo ii tales sunt, ut se jactant iis, tum etiam summam {1} cupidinis oblectationem in eo habent ut pellicere possint alios; quae causa est, quod eorum infernales {2} cruciatus prae omnium aliorum peccatorum poenis infernalibus graviores sunt. 1748, 31 Julius. @1 ms. sumam$ @2 ms. infernalis$