2721. De quatuor stylis praecipuis veteris Testamenti
Dictum mihi e {1} coelo, quod {2} quatuor styli praecipui veteris Testamenti sint: stylus antiquae Ecclesiae, et antiquissimae est qualis est Libri Geneseos de Paradiso, turri Babylonica; et alter stylus est qualis est historicus in Libro primo Mosis, quem nesciebat scriptor, quod contineret arcana coeli; tertius stylus est propheticus, qualis apud prophetas, qui quidem similis est stylo antiquae Ecclesiae, modo quod sint sparsa, qui retinebatur, quia admirabantur illum tunc temporis homines, propter antiquitatem; quartus stylus erat qualis psalmorum Davidis, qui intermedius est. 1748, 2 Aug. @1 ms. de$ @2 ms. quot$