2726. Hodie quidam etiam in intima mysteria fidei volebant intrare, quibus ostendere dabatur, quod haec perversa via sit, et quod credendum quia veritas, et si nulla ratio penetret seu inveniatur, usque credendum; et si aliqua inveniatur, usque credendum; et repraesentare iis dabatur seminulum arboris, per ideam repraesentativam, ut si diceretur, quod seminulum producat integram et floridam arborem, quae quoque ad vivum iis repraesentabatur, cum ramis, foliis, fructibus, imo quod tale seminulum producere sic possit integrum campum plenum arboribus, [sic] cum diceretur iis, (2727.) quod tale seminulum tale produceret, et usque nihil videre possint in semine, et scire causas unde talia existant, non ideo negandum, nam demonstrata est veritas, sic credendum veritatibus a Domino dictis, et de Domino, tametsi non penetramus ratione, et ideo velle negare, quia non penetramus rationee est simile ac velle negare procreationes arborum ex seminibus; et animalium ex ovis: ita in mille aliis: inde constare potest qualis fides hominis sit, cum nihil credit nisi quod videt, quod commune est hodie, cumprimis inter doctos mundi. 1748, 3 Aug.