2728. De mirabili circulatione idearum in coelo
Prius mihi ostensum est, quod cogitationes et loquelae spirituum in mundo spirituum, circulent {1} paene secundum circumvolutiones, quales sunt in cerebro humano, ubi mirabiles sunt circuitiones, inflexiones, influxus, reditus, quae comprehendi nusquam possunt, quia sunt secundum formas volutionum mundi spirituum. @1 imperfectum in ms.$