Spiritual Experiences (Odhner) n. 2732

Previous Number Next Number See English 

2732. De quorundam opinione quod quia Dominus dat omnia fidei, et quid nihil hominis sit, ideo passivum aget et remittet manum

Quidam spiritus cum audiverint et cogitaverint, quod Dominus Solus vivat, et ii sint nihil, et quod fidei {1} praecipuum sit, quod Dominus Solus det fidem, nec hominem {2} quicquam suis viribus posse velle et agere, in eam opinionem lapsi sunt, quod sic remitterent omnia, et agerent sicut nihil forent, et exspectarent vim agentem, et influxum a Domino. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. fides ut apparet$ @2 ms. homo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church