Spiritual Experiences (Odhner) n. 2737

Previous Number Next Number See English 

2737. De vinculis spiritualibus in quibus tenentur omnes

Vincula haec spiritualia, non ita ad captum describi possunt, tenentur enim--sicut {1} observare mihi datum apud spiritus seu in mundo spirituum, quod teneantur ita--ut {2} non possint cogitare tam malum sicut natura sua inclinant ad cogitandum, proinde nec facere, sic per bonum Domini tenentur a malo, quasi distinentur suspensi a malo, quod ab experientia viva quoque discere datum, nam ut primum vinculum relaxabatur, ferebatur spiritus in malum et quidem enorme, tam velle malum, quam cogitare malum: ita Solus est Dominus Qui ita a malo detinet coelum, mundum spirituum, et genus humanum, et quidem ita, ut si relaxaretur, rueret quisque in malum enorme, et quidem in omnem perniciem; similiter quoque in mendacia. 1748, 5 Aug. @1 ms. enim, sicut$ @2 ms. ita, ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church