274. De mansione eorum, qui pie vivunt sed modo agnoscunt Deum unum, nec sciunt quod Deus Messias sit Deus super Universum
Quum per plures mansiones ex misericordia Dei Messiae hoc mane in vigilia plena transferrer, etiam deductus sum apud eos, qui ignorarunt, quod Deus Messias esset Deus Universi, sed usque piam egerunt vitam, apud eos quidem tranquillum erat, caeterorum non meminisse mihi datur, sed ii quoque elevati sunt in superiorem mansionem ubi edocti sunt, et sic dabatur iis frui gaudio interiori, sed adhaerebat id, quod autumarent se venisse in pulchram civitatem, et in pulchra domicilia, praeter plura. 1747, die 29 Nov.