2752. Ab experientia viva, quae hac nocte mihi ostensa est [didici], quod spiritus loqui possint ex homine, ejus memoria extima seu materiali, et ex ejus memoria naturali, tametsi homo nihil novit, quod ita fiat, nam dum dormivi, loquutus est spiritus, qui tunc a latere sinistro capitis erat, sicut ex me, adeo, ut spiritus prorsus nihil aliud noverint, quam quod vigil essem, et ego loquerer {1}, sic ut persuaderentur; exinde concludere datum est, quod spiritus ex homine loqui possint, ex ejus memoria utraque, tametsi homo nihil prorsus sciat. @1 sic J.F.I. Tafel$