2760. De natura interna hominis, quod etiam pejor incipiat fieri magis et magis
Ab experientia viva discere mihi datum est, quod in interiori naturae sphaera sint millia talium, qui mali sunt, hoc est, qui interius, quoad interiora naturae sint mali {1}, sic ut cogitationes internae hominis hodie magis quam prius sint perditae: in interiore sphaera sunt intentiones seu fines desinentes in mundo et in semet, tales intentiones seu fines naturales hodie plus dantur, et plus occupant homines quam quis credere possit; sed non facile est homini discernere inter ea quae sunt interiora naturae, et quae sunt exteriora, sicut ab experientia viva et satis diu durante didici, quod qui in mundo vixerit ita, ut fere nullus sciverit aliter quam honestum et sic bonum, usque tamen tales post mortem in altera vita, se manifestantes, intentiones suas, quae in sphaera interiori naturae sunt, inter maleficos et pessimos {2} fuerunt, (2761.) aliud prorsus cogitantes, quam agentes, nec nisi ob finem {3} sui imperii, et possessionis eorum quae in mundo, et novi quod tales non similia manifestaverint sociis; exinde scire mihi datum est, quomodo interior natura est deperdita, quae etiam ita conjuncta cum exteriori natura mihi apparuit, ut quasi unum et idem facerent: cum alii non ita conjunctam habent sed separatam; spiritus ii in altera vita, quoque in societate nihil aliud ostendunt, quam quod civile putant, et cogitationes suas student abscondere, sed patent eae iis manifeste qui in interiore naturae sphaera sunt. 1748, 7 Aug. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. mala$ @2 ms. pessimo$ @3 ms. fine$