2762. De regeneratione corporeorum seu materialium hominis seu spiritus, quomodo representantur
Cum corporea et materialia, quae ultima sunt hominis, tandem subordinata sunt beneplacito Domini, ut nihil appareant, sed quasi obedientia, repaesentantur in mundo spirituum sicut mihi ostensum: primum quod sint tanquam formae intestinales, conglutinatae vario confluxu; sed absque vita, ita factae sicut ligneae aut osseae brunei coloris. At vero in iis qui sunt dolosi, cum inspiciuntur ab angelis, apparent tales {1} quasi confluxus serpentum varii generis, secundum naturam doli; at in homine reformando non serpentes, sed modo ligna aut ossa, ita fere confluentia, quia corpus ejus seu corporea, incipiunt nihil esse, ita absque vita: haec mihi repraesentata sunt et ostensa: tum quoque (2763.) parva conglutinatio similium quasi bacillorum parvorum juxta caput ostensa est, quae erat aurata, seu extrinsecus auro abducta, quae significant ejus ratiocinia. Cum autem corporea reformata sunt, sic ut obedire possint spiritualibus, tunc repraesentantur pulchre, vario contextu concinno, nempe primum coloris coerulei, cum spiris in varias formas pulchras concinnatis {2}; quae colorata erant passim coeruleis maculis; hoc spirulum considebat in formas; postea forma talium spirarum magis cohaerens, in pulchras formas, ex minutis spiris, quasi contextus formarum in (spetzar {a},) sed in solido, postea quoque aliae formae magis continuatae, ita repraesentantur corporea seu materialia hominis regenerati, cum inspiciuntur ab angelis. Haec mihi ostensa sunt, sed formas et picturas, non describere possum, nam ex minutis ita conflatae. Pingi quidem possunt, sed ad captum non dessribi. 1748, 8 Aug. @1 ms. talis$ @2 m.s concinatis$ @a = textis reticulatis vel lacinia (vox suecica; vide indicem ad Lacinia, Regeneratio)$