Spiritual Experiences (Odhner) n. 2770

Previous Number Next Number See English 

2770. Praeterea intima brutorum anima est in sphaera mentis nostrae intellectualis, per quam feruntur, quae iis connascitur, nec formatur sicut in homine, quare secundum formam eorum tales sunt, qualia eorum genera et species. Influxus in eorum animas quoque est a coelo, sed modo conatus universalis, qui agit secundum formas animarum eorum, quare etiam afficiuntur amore conjugiali, et storge, tum sciunt innumera ex natura, sicut apes et reliqua, quae homo nusquam per omnes suas scientias nosse potest. 1748, 8 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church